monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 333

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 333
tunc lubrici anguis circulatos orbes et hiatus cum Grammatice, quae insinuatione peracta propter astabat, accipere formidaret, ipsi divae, quae etiam Medusaeos crines edomuit, cum figuris illicibus et hamatis illis formulis committuntur. ita crinali decore mera Cecropis atque Attica comprobatur, maximeque quod eam palliatorum populus et Graiae iuventutis electio sequebatur, prudentiam feminae ingeniumque mirata. Iuppiter autem iudicandis implendisque virtutibus posteram Romuleis viribus Graiam aestimans levitatem,